Page images
PDF
EPUB

history; and when he was wearied with too dose an attention to the study of nature, he would relax his mind by discoursing with his friends on political subjects, and the state of public affairs. He took great pleasure in perusing some of the ancient poets, and especially Virgil, with whose works he was exceedingly delighted.* He was laboriously studious, regular, and virtuous in his life, and had a strong sense of religion. In his familiar conversation, there was a mixture of gravity and cheerfulness : he expressed himself with great perspicuity, and with much grace and dignity; and he was eminent for his candor and moderation. He never endeavoured to detract from the merit of other men; but appeared always to think, that their virtues were to be imitated, and not envied : and in the controversy, which was occasioned by his discovery of the Circulation, he seemed much more solicitous to discover truth, than to obtain fame. In the latter part of his life, though always extremely temperate, he was heavily afflicted with the gout. He married the daughter of Launcelot Browne, M.D., in 1604, but had no children by her. In his testamentary arrangement, he bequeathed the principal part of his remaining estate to his brother, Eliab Harvey; his personal property, distributively, to his other relations; and his books to the College.

Of his remaining writings, there have been printed an Account of the Dissection of Old Parr,' and some Epistles to foreign physicians. The editions of his treatises on the Circulation, and on Generation, are very numerous.

“ He would sometimes throw him down upon the table, and say "He had a devil.'(TEMPLE, Of Poetry.)

VOL. III.

A correct edition of his works, in quarto, was published by the College of Physicians in 1766, with a Life of him drawn up by the pen of Dr. Laurence.* From this Volume (of which the Latinity, always clear and flowing, becomes occasionally eloquent, wherever the subject admits of ornament) is transcribed, as at once a specimen of his stile, and a narrative of a very extraordinary case in chirurgery, the subjoined Extract.

'Circuitum Sanguinis admirabilem, à me jam. pridem inventum, video propemodùm omnibus placuisse ; nec ab aliquo quidpiam hactenus objectum esse, quod responsum magnoperè mereatur : quapropter, si Circuitus illius causas et utilitates addidero, aliaque Sanguinis arcana exposuero ; quantoperè scilicet mortalium felicitatis intersit, animæque pariter ac corpori conducat, ut probå victus ratione Sanguinem purum ac nitidum conservent ;

* I cannot withhold from the classical reader the conclusion of this elegant piece of biography: Quid de Causa rerum omnium Efficiente Prima censuerit, nam Harveii pietas minimè prætereunda est, quanta veneratione atque admiratione Supremum hunc sus. pexerit, non uno loco verbis gravissimis profitetur. Cuncta Dei Omnipotentis manu facta, ejusdemque providentiâ conservata, dicit ; nec tamen lege generali, sed Numine per universam rerum naturam infuso res singulas administrari. Nec veretur, ut minutus ille apud Ciceronem philosophus, Divinam Majestatem ad apum formicarumque perfectionem deducere : siquidem Deus Maximus Omnipotensque in rebus minimis, quæ non sine singulari providentiâ atque sapientia fiunt, clarissimè conspicitur. Cuncta animalia, Patre atque Creatore Deo præsente facta dicit, nec quidquam sine Numine fieri posse putat : nihil à philosopho, nihil ab homine Christiano, de his rebus aut gravius aut verius dici potest.

crediderim sanè me non magis novam quam utilem gratamque operam philosophis medicisque præstiturum; nec sententiam hanc tam improbabilem et absurdam cuiquam atque olim Aristoteli, visum iri : Sanguinem nempe, instar laris familiaris, esse animam ipsam in corpore, veluti Critias olim aliique arbitrabantur; existimantes, sentire maximè proprium esse animæ, atque hoc inesse propter Sanguinis naturam. Alii verd id animam esse statuebant, quod suâ naturâ vim movendi obtineret; ut Thales, Diogenes, Heraclitus, Alcmeon, aliique.

Utrumque autem, sensum scilicet et motum, Sanguini inesse, plurįmis indiciis fit conspicuum : etiamsi Aristoteles id negaverit. Enimverò, si is veritate coactus fateatur ' inesse ovo, etiam subven, taneo, animam ; et in genitura ac sanguine reperiri dívinum quid, respondens elemento stellarum; esseque omnipotentis Creatoris vicarium :' si neoterici quidam verè dicant, 'animalium semen coitu emissum esse animatum;' quidni pari ratione afirmemus animam esse in Sanguine ; cumque hic primo ingeneretur, nutriatur, et moveatur, ex eodem quoque animam primum excitari et ignescere ? Certè Sanguis est, in quo vegetativa et sensitive operationes primò elucent; cui calor, primarium et immediatum animæ instrumentum, innascitur ; qui corporis animæque commune vinculum est; et quo vehiculo anima omnibus totius corporis partibus influit.

* Præterea, cùm tam ardua sit, ut nuper vidimus, genitura contemplatio ; quomodo, nempe ab illå, cum providentia, arte, et intellectu divino, corporis fabrica exstruatur : cur non æquo jure Sanguinis naturam cximiam suspiciamus, idemque de eo quod de semine cogitemus ; præsertim, cùm genitura ipsa, ut de ovo constat, à sanguine fiat ; totumque corpus inde, tanquam à parte genitali, non modo originem suam ducere, sed etiam conservari videatur.

Atque hæc quidem obiter super ea re diximus; de eâdem alibi uberius et accuratius disceptaturi. Neque hìc disputandum censes, Utrum partis definitio Sanguini propriè conveniat ? quod quidam negant, his maximè argumentis persuasi, quia non sentit, et quia in singulas corporis partes influit, ut alimentum iis præstet idoneum. Ego verò non pauca circa generationis modum inveni, quibus motus iis, qua philosophi et medici vulgò vel aiunt vel negant, contrarium statuam. Id nunc solùm dicam ; licèt concedamus Sanguinem non sentire, indc tamen non sequitur eum non esse corporis sensitivi partem, eamque præcipuam. Neque enim cerebrum, medulla spinalis, aut crystallinus vitreusque oculi humor quidquam sentiunt; eas tamen corporis partes esse, philosophi medicique omnes hodie uno ore confitentur. Aristoteles autem Sanguinem inter partes similares recensuit : et Hippocrates etiam, dum corpus animale er partibus continentibus, contentis, et impetum facientibus constituit, Sanguinem necessarid inter contentas agnovit.

* Verùm hac de re plenius agetur, cùm de parte, quid sit, et quot modis dicatur, disceptabimus. Interea temporis experimentum hoc admirabile, unde cor ipsum, membrum scilicet principalissimum, insensibile appareat, non reticebimus.

« Novilissimus adolescens et illustrissimi Vicecomitis de Montegomero in Hiberniá filius primogenitus, cùm adhuc puer esset, ingens ex insperato lapsu nactus est infortunium, costarum nempc sinis

tri lateris fracturam. Abscessus suppuratus magnam tabi quantitatem profudit, saniesque diu è caritate amplissimå manavit ; uti ipse mihi, aliique qui aderant fide digni, narrárunt. Is, circa annum ætatis suæ decimum octavum aut decimum nonum, per Galliam et Italiam peregrinabatur, indeque Londinum appulit. Interea verò peramplum hiatum in pectore apertum gestabat ; adeò ut pulmones, uti creditum est, in eo cernere ac tangere liceret. Id cùm Serenissimo Regi Carolo ceu miraculum nunciaretur, me statim, ut quid rei esset perspicerem, ad adolescentem misit. Quid factum ? Cùm primùm accederem, videremque juvenem vegetum, et aspectu quoque habituque corporis laudabili præditum, aliquid secus utque opportuit nuntiatum arbi. trabar. Præmisså autem, ut mos est, salutatione debitá, expositaque ex mandato Regis eum adeundi causå, omnia illicò patefecit, nudamque lateris sinistri partem mihi aperuit ; ablatà scilicet lamella, quam tutela gratiâ adversus ictus aliasque injurias externas gestabat. Vidi protinus ingentem pectoris cavitatem, in quam facilè tres meos priores digitos unà cum pollice immitterem: simulque in primo ejus ingressu partem quandam carnosam protuberantem, reciprocoque extrorsùm introrsùmque motu agitatam deprehendi, manuque cautè tractavi. Attonitus rei novitate, iterum iterumque exploro omnia : et, cùm diligenter satis investigata essent, certum erat ulcus antiquum et peramplum, citra medici periti auxilium, miraculi instar, ad sanitatem perductum esse, parteque interiore membraná vestitum, et per marginis ambitum firmå cute munitum. Partem autem carnosam (quam ego primo intuitu carnem. aliquam luxuriantem crediderum, aliique omnes pul

« PreviousContinue »