Jam penè totis finibus Angligenûm; Unguibus imminentes Figat Apollineâ pharetrâ, Phinéamque abigat peftem procul amne Pegaféo. Antiftrophe. Quin tu, libelle, nuntii licet malá Fide, vel ofcitantiâ Semel erraveris agmine fratrum, Seu quis te teneat specus, Seu qua te latebra, forfan unde vili Callo teréris inftitoris infulfi, Lætare felix, en iterum tibi In Jovis aulam remige pennâ; Nam te Roüfius fui Strophe 3. Optat peculî, numeròque jufto Sunt data virum monumenta curæ: Voluit reponi quibus & ipfe præfidet Æternorum operum cuftos fidelis, Quàm cui præfuit Iön Clarus Erechtheides Opulenta dei per templa parentis Ion Actæ genitus Crëufâ. Ergo tu vifere lucos Antiftrophe. Mufarum ibis amœnos, Diamque Phœbi rurfus ibis in domum Oxoniâ quam valle colit Delo pofthabitâ, Bifidòque Parnaffi jugo: Ibis honeftus, Poftquam egregiam tu quoque fortem Nactus abis, dextri prece follicitatus amici, Authorum, Graiæ fimul & Latina Antiqua gentis lumina, & verum decus. Epo Epodos. Vos tandem haud vacui mei labores, Perfunctam invidiâ requiem, fedefque beatas Et tutela dabit folers Roüfi, Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atq; longè Turba legentum prava faceffet; At ultimi nepotes, Et cordatior ætas Judicia rebus æquiora forfitan Adhibebit integro finu. Tum livore fepulto, Si quid meremur fana pofteritas fciet Ode tribus conftat Strophis, totidémque Antistrophis, unâ demum Epodo claufis, quas, tametfi omnes nec verfuum numero, nec certis ubique locis exactè refpondeant, ita tamen fecuimus, commodè legendi potius, quàm ad antiquos concinendi modos rationem fpectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortaffe dici monoftrophicum debuerat. Metra partim funt χέσιν partim ἀπολελυμγία. Phaleucia quæ funt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod item in fecundo loco Catullus ad libitum fecit. THE |