Page images
PDF
EPUB

PAULLI ROSARII FARRUGIA

IN

VENERANDO MELITENSI SEMINARIQ

PHILOSOPHIAE, AC SACRARUM SCRIPTURARUM PROFESSOR:S

DE

GENUINITATE ET AUTHEN TIA

PENTATEUCHI

DISPUTATIO.

Εἰ γὰρ ἐπιστεύετε Μωσῆ, ἐπιστεύετε αν έμοι 'περί
γὰρ ἐμοῦ ἐκεῖνος ἔγραψεν. Εἰ δὲ τοῖς ἐκείνου
γράμμασιν ου πιστεύετε, πῶς τοῖς έμοις βήματα
πιστέυσετε;
Joh. c. V. v. 46-47.

[blocks in formation]

Nihil obstat, quominus imprimatur.
Melitae die 25 Junii an. 1864,

SALV. CAN. CUMBO Censor Theol.

CAIETANO PACE FORNO

ARCHIEPISCOPO . RHODI, EPISCOPO, MELITAE

RELIGIONIS VINDICI

SCIENTIARUM. CULTORI. ET. FAUTORI, EXIMIO

PATRI. AMANTISSIMO

PAULLUS. ROSARIUS. FARRUGIA

OPELLAM. HANC

LICET. EIUS. MERITIS. ET. LAUDIBUS. IMPAREM

[merged small][ocr errors][merged small]

PAULLUS ROSARIUS FARRUGIA

AUDITORIBUS SUIS.

T

AM perspicua, tamque sibi concors, juvenes dulcissimi, omnium propemodum videtur mens ac sententia, nullum scilicet inter ecclesiasticas disciplinas, quam sacrarum scripturarum studium

reperiri facile posse, quod se magis opportunitate, ac vero etiam necessitate commendet, ut ne ullum quidem dubium hac de re suboriri posse firmissime credam. Illius enim opportunitatem, necessitatemque efferunt catholici, neque remissiori cura efferunt, atque extollunt, qui a romanocatholicis fide, studiisque sejuncti sunt, quique protestantium nomine veniunt: hi enim in hoc studio totam fidem quaerunt, quam deinde ad salutem profitentur. Hoc studio etiam tamquam nutricis lacte sese enutrire ac educare voluerunt, quotquot doctrina et sanctitate ecclesiam catholicam illustrarunt, ita ut Hieronymus hanc necessitatem se

« PreviousContinue »