Page images
PDF
EPUB

quam Evangelium? nonne dicet illis Christus, Cclantes culicem, et glutientes camelum.

Accedit ad hoc, Reverendissime Pater in Domino, quod in Instructione illa commissariorum, sub T. Reverendissimæ P. nomine edita, dicitur (utique sine T. P. Reverendissimæ et scientia et consensu) unam principalium gratiarum esse donum illud Dei inestimabile, quo reconciletur homo Deo, et omnes pœnæ deleantur Purgatorii. Item, quod non sit necessaria contritio his, qui Animas vel Confessionalia redimunt.

Sed quid faciam, optime Præsul et illustrissime Princeps, nisi quod per Dominum Jesum Christum T. Reverendissimam P. orem, quatenus oculum paternæ curæ dignetur admittere, et eundem Libellum penitus tollere, et prædicatoribus veniarum imponere aliam prædicandi formam, ne forte aliquis tandem exurgat, qui editis Libellis, et illos, et Libellum illum confutet, ac vituperium summum Illustrissimæ Tuæ Sublimitatis, quod ego vehementer quidem fieri, abhorreo, et tamen futurum timeo, nisi cito succurratur.

Hæc meæ parvitatis fidelia officia, rogo, tua illustrissima gratia dignetur accipere, animo principali, et episcopali, id est, clementissimo, sicut ego ea exhibeo corde fidelissimo, et T. P. Reverendissimæ deditissimo, quando et ego pars ovilis tui sum. Dominus Jesus custodiat T. Reverendissiman P. in æternum, Amen.

Ex Wittemberga, in Vigilia omnium Sanctorum,

Anno MDXVII.

Si T. Reverendissimæ P. placet, poterit has meas Disputationes videre, ut intelligat, quam dubia res sit Indulgentiarum opinio, quam

illi ut certissimam seminant.

T. Reverendissimæ P.

MARTINUS LUTHERUS.

[ocr errors]

No. V. P. 96, n. 46.

Lutheri Op. tom. i. P. 160.

Epistola Imperatoris Maximiliani Augusti: missa ex conventu Augustiniano, Anno MDXVIII. De controversiis Lutheri, ad Leonem X. Pontificem Romanum.

BEATISSIME Pater, Domine Reverendissime, Accepimus non adeo multos ante dies, quendam Fratrem Augustinianum, Martinum Lutherum, nonnullas Conclusiones in materia Indulgentiarum, scholastico more discutiendas, disseminasse, nec non in Concionibus suis et ea de re, et de vi Apostolicarum Excommunicationum plurima docuisse, in quibus damnosa et hæretica pleraque videantur; atque ea nunc per Magistrum Sacri vestri Palatii notata esse. Quæ res nobis eo magis displicuit, quo pertinacius dictus frater, ut edocti sumus, doctrinæ suæ inhærere, atque complures errorum suorum Defensores et Patrones, etiam potentes, consequutus esse dicitur.

Verum, cum suspectæ adsertiones, et periculosa dogmata a nemine melius, rectius et verius dijudicari queant, quam a Beatitudine vestra, quæ sola, ut potest, ita debet, vanarum quæstionum, sophisticarum rationum, et verbosarum contentionum autores compescere, quibus pestilentiores Christianæ pietati nulli contigerunt, huc tantum spectantes, ut quod ipsi didicerunt, id solum habeatur in precio, quod præsentis seculi, et eruditorum consensus, et pie antea in Christo defunctorum candida et solida doctrina comprobat.

Extat pervetustum Pontificii Senatus Decretum, de constituendis Doctoribus, in quo de sophistica nusquam unquam quicquam cautum est, nisi quod ista in Decretis vocantur in dubium, utrum fas sit, ea discere nec ne, atque horum studium a multis et magnis autoribus improbatur. Cur igitur, quod Pontificum autoritas jussit, negligitur, et de quo dubitatum, imo improbatum est, id solum recipitur, necesse est interdum hallucinari, somniare et cæcutire Magistros istos, quibus debetur, quod non solum hactenus Doctores ab Ecclesia recepti solidiores non lecti, sed plerique depravati sunt, atque mutili redditi.

Tacemus iis Autoribus pullulasse longe plures, quam unquam

damnatas fuisse hæreses. Tacemus Reuchlinianam infamationem, et nunc præsentem hanc periculosissimam de Indulgentiis atque censuris Apostolicis disceptationem, his perniciosis Autoribus in mundum emanasse: Quibus nisi Beatitudinis vestræ et Reverendissimorum Patrum autoritas legem finemque imposuerit, brevi non solum imperitæ imponent multitudini, sed et Principum virorum sibi auram et favorem in mutuam perniciem comparabunt. Quibus, si conniventibus oculis campus apertus atque liber dimittatur, futurum est, ut quod omnium maxime in votis habent, ut pro optimis et sanctissimis Doctoribus istorum nenias præ oculis habere cogatur totus mundus.

Hæc pro singulari nostra in sedem Apostolicam reverentia Beatitudini vestræ significavimus, ut sinceritas Christiana, hujusmodi temerariis Disputationibus et captiosis Argumentis, non lædatur et scandalizetur. Nos enim quidquid super his sancte statuerit in Imperio nostro, ad laudem et honorem Dei omnipotentis, et Christi fidelium salutem, ab omnibus observari faciemus. Datum in civitate nostra imperiali Augusta, die quinta mensis Augusti, Anno MDXVIII. Regnorum nostrorum, Romani tricesimo tertio, Hungariæ vero vicesimo nono.

No. VI. P. 136, n. 88.

Trissino, Italia liberata da' Gotthi, lib. xvi.

ANCHOR Vi volja dir, quel che mi disse
Un amico di diw, ch' era profeta,

Di alcuni Papi, che verrano al mondw
E queste fur le sue parole espesse

La sede in cui sedete, il maggior Pierw,
Usurpata sarà da tai pastori

Che fian vergogna eterna al christanesmo
Ch' avarizia, luxuria, e Tyrannia
Faran ne' petti lwr l'ultima pruova,
Et haran tutti e lar pensieri intenti
Ad aggrandire i suoi bastardi, e darli
Ducadi, e signorie, terre, ‹ paesi,

E conciedere anchor senza vergogna
Prelature e capelli a i lor cynedi,
E a i propinqui de la lwr bagascie;
E vender vescovadi, e benefici,
offici, e privilegi, e dignitadi,

E sollevar li infami, e per denari
Rompere, e dispensar tutte le leggi
Divine, e buone, e non servar mai fede
E tra veneni e tradimenti, et altre
Male arti lwr menar tutta la vita;
E seminar tra i principi Christiani
Tanti scadali e risse, e tante guerre
Che faran grandi i Saracenie i Turchi,
E tutti li avversari de la fede ;
Ma la lor vita scelereta e lorda

Fia conosciuta al fin dal mondo errante
Onde carregera tutto 'l governo

De i mal guidati populi di Christw.

No. VII. P. 189, n. 140.

From the original in the Cottonian MSS. in the British Museum, Vitell. B. 3. 218. b.

REVERENDISSIME Pater et Domine, Domine mi ac benefactor singularis, post humillimas commendationes. Nonnullis meis litteris ad vestram R. D. scriptis, satis copiose me significasse arbitror ingens Sanctissimi Domini nostri desiderium ad pacem inter cunctos christianos principes universalem componendam, meique non ejus Sanctitatis consilium quod Gallico Regi hac de causa tanquam sibi in mentem venisset proponendum decreverat; sperans non difficulter successurum quod saluberrimum eventu foret atque in ea re, viam a me cogitatam quam maxime probans, nostrum consilium tanquam a semetipso proveniens, postea Pontifex ipse, per Illustrissimum Urbini Ducem, opportune secreteque ad prefatum Gallicum Regem deferri curavit, a quo nuper plenum accepit responsum, mentem

[blocks in formation]

atque ejus voluntatem plane indicans, ut abunde V. R. a Domino Silvestro Dario percipiet. Quamobrem Sanctissimus D. N. mihi injunxit, ut per celerem cursorem, vestram R. D. ejus nomine rogarem, obtestarerque, ut quam citissime ejus responsum haberemus; Nam verbis ullis explicare nunquam ardentissimum suæ Sanctitatis desiderium possem, quo afficietur donec rescripserit ipsa V. R. quam meo etiam nomine propterea obsecratam velim ut huic tanto Pontificis voto satisfacere dignetur.

Super privationem Cardinalis Hadriani ternis ad vestram R. D. literis significavi perplexum Sanctissimi D. N. animum, ac suæ trepidationis causas ; quamvis in sententia se persistere affirmaret, et ad postremum non defore diceret, quin illum ad Ecclesiæ Bathoniensis Resignationem compellat; id quod ab ejus Sanctitate sæpissime et quotidie pene mihi confirmatur. Felicissime valeat eadem V. R. D. cui me iterum humillime commendo. Romæ xiii. Junii, M.D.XVIII. V. R. D.

Reverendissimo in Christo Patri et Dom. D. Thomæ, Sanctæ Cec. Presb. Card. &c. ac Sedis Apost. Legato.

Humill. suus Sil. Ep. Wigornien.

No. VIII. P. 191.

From the Cottonian MSS. in the British Museum. Vitell. B. iii.

p. 225.

Cum nuper Sanctissimus Dominus noster Leo Papa decimus, Gregis Dominici sibi a Deo commissi, tamquam bonus pastor paternam solicitudinem gerens, et tranquillitatem ac pacem omnium christianorum principum mira cordis affectione desiderans, videns insuper immanissimos Turchas velut Lupos rapaces ad dispergendas Oves et ad Gregis Dominici internecionem paratos imminere, nisi pastoris Vigilantia et Diligentia a Christianorum invasione ab oculo Dominico arceantur et repellantur, præsertim cum nuper eorundem Turcharum Tyranni vires et potentia eousque creverint ut deleto Sultano cum toto Mamaluchorum exercitu, tota Syria et Egipto cum omnibus provinciis dicto Sultano quondam subjectis sit potitus, et nunc omni alia cura probe solutus et liber, nil aliud moliri quam Christianorum cedibus et sanguini inhiare videtur. Considerans præterea quæ culpa

« PreviousContinue »