Page images
PDF
EPUB

Non tunc Ionio quicquam ceffiffet Homero,

Neve foret viéto laus tibi prima Maro. Tempora nam licet hic placidis dare libera Mufis, 15

Et totum rapiunt me mea vita libri.
Excipit hinc feffum finuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos.
Seu catus auditur senior, feu prodigus hæres,
Seu procus, aut pofitâ casside miles adeft,

30 Sive decennali fæcundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro; Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris ; Sæpe novos illic virgo mirata calores

35 Quid fit amor neseit, dum quoque nescit, amat. Sive cruentatum furiofa Tragoedia sceptrum

Quaffat, & effufis crinibus ora rotat,
Et dolet, & fpecto, juvat & spectasse dolendo,

Interdum & lacrymis dulcis amator inest :
Seu puer

infelix indelibata reliquit Gaudia, & abrupto flendus amore cadit, Seu ferus è tenebris iterat Styga criminis ultor

Conscia funereo pectora torre movens,
Seu mæret Pelopeia domus, seu nobilis Ili, 45

Aut luit incertos aula Creontis avos.
Sed neque sub tecto femper nec in urbe latemus,

Irrita nec nobis tempora veris eunt.
Nos quoque lucus habet vicinâ confitus ulmo,
Atque suburbani nobilis umbra loci.

50 Sæpius hic blandas fpirantia fidera flammas Virgineos videas præteriisle choros.

Ah

Ah quoties dignæ stupui miracula forme

Quæ pofsit senium vel reparare Jovis ! Ah quoties vidi fuperantia lumina gemmas, 55

Atque faces quotquot volvit uterque polus ; Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant, Quæque fluit

puro

nectare tincta via,
Et decus eximium frontis, tremulofque capillos,
Aurea

quæ
fallax retia tendit Amor;

60 Pellacesque genas, ad quos hyacinthina fordet

Purpura, & ipse tui floris, Adoni, rubor! Cedite laudatæ toties Heroïdes olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem. Cedite Achæmeniæ turritâ fronte puellæ,

65 Et quot Sufa colunt, Memnoniamque Ninon. Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacze, Romuleæque nurus. Nec Pompeianas Tarpeža Musa columnas Jaétet, & Ausoniis plena theatra stolis.

70 Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera fat tibi fit fæmina poffe sequi.
Tuque urbs Dardaniis Londinum structa colonis

Turrigerum latè confpicienda caput,
Tu nimium felix intra tua mænia claudis

75 Quicquid formofi pendulus orbis habet. Non tibi tot cælo fcintillant astra sereno

Endymioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi confpicuæ formáque auróque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis veniffe invecta columbis
Alma pharetrigero milite cincta Venus,

[ocr errors]

80

85

Huic Cnidon, & riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, & roseam post habitura Cypron. Alt ego, dum pueri finit indulgentia cæci,

Mænia quàm subitò linquere faufta paro ;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ,
Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos,

TE;

ELEGIA SECUNDA, Anno Ætatis 17. In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis. *E, qui confpicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem, Ultima præconum præconem te quoque fæva

Mors rapit, officio nec favet ipfa fuo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituiffe Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Æfonios vivere poffe dies,
Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis

Arte Coronides, fæpe rogante dea.
Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer à Phæbo nuntius ire tuo, Talis in Iliacâ ftabat Cyllenius aulâ

Alipes, æthereâ miffus ab arce Patris. Talis & Eurybates ante ora furentis Achillei IS Rettulit Atridæ jussa severa ducis,

Magna

IO

Magna fepulchrorum regina, fatelles Averni

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis, Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem eft telis ifta petenda tuis.
Vestibus hunc igitur pullis Academia luge,

Et madeant lacrymis nigra feretra tuis.
Fundat & ipfa modos querebunda Elegëia tristes,

Personct & totis nänia moita fcholis.

20

ELEGIA TERTIA, Anno Ætatis 17.

In obitum * Præsulis Wintonienfis. Mctus eram, & tacitus nullo comitante sedebam,

Hærebantque animo triftia plura meo, Protinus en fubiit funestä сladis imago

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; Dum procerum ingressa est splendentes marmore turros,

Dira sepulchrali mors metuenda face ; Pulfavitque auro gravidos & jaspide muros,

Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi

Intempestivis ossa cremata rogis :
Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit & amissos Belgia tota duces.
At te præcipuè luxi, dignissime Præful,

Wintoniæque olim gloria magna tux; Delicui fletu, & tristi fic ore querebar,

15 Mors fera Tartareo diva fecunda Jovi,

IO

* Lancelot Andrews, who died Sept, 21, 1626.

Nonne

20

25

30

Nonne satis quod fylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbofos jus tibi detur agros, Quodque affilata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, & pulchræ Cypridi sacra rosa,
Nec finis ut semper fuvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit liquido quæ plurima coelo

Evehitur pennis quamlibet augur avis,
Et
quæ

mille nigris errant animalia sylvis, Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanti tibi cum sit concessa potestas ;

Quid juvat humanã tingere cæde manus? Nobileque in pectus certas acuisse fagittas,

Semideamque animam sede fugâfle fuâ ? Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartesfiaco fubmerserat æquore currum

Phæbus, ab eöo littore mensus iter.
Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,

Condiderant oculos noxque soporque meos :
Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum.
Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Veftitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentca campos,

Ditior Hesperio flavet arena Tago.

35

40

45

« PreviousContinue »