Page images
PDF
EPUB

139

Jamque latet, latitanfque cupit male tecta videri,

Et fugit, & fugiens pervelit ipfa capi.
Dii quoque non dubitant cælo præponere fylvas,

Et sua quifque fibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu fibi numina lucus habeto,

Nec vos arborea dii precor ite domo.
Te referant miseris te Jupiter aurea terris

Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis? Tu saltem lentè rapidos age Phoebe jugales

Quà potes, & sensim tempora veris eant; Brumaque productas tardè ferat hispida noctes,

Ingruat & nostro serior umbra polo.

135

140

ELEGIA

SEXTA.

Ad Carolum Deodatum ruri commorantein,

Qui cum Idibus Decemb. fcripfiffet, & sua carmina

excusari poftulasset si folito minus essent bona, quod
inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud
fatis felicem operam Musis dare se posle affirmabat,
hoc habuit responsum.
TITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,

Qua tu distento fortè carere potes.
At tua quid noftram prolećtzt Musa camænam,

Nec finit optatas posse fequi tenebras ?
Carmine fcire velis quàm te redamemque colamque, 5

Crede mihi vix hoc carmine fcire queas.
Nam neque nofter amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.

Quàm

R 4

10

20

Quàm bene solemnes epulas, hilaremque Decembrim,

Festaque colifugam quæ coluere Deum, Deliciafque refers, hyberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos ! Quid quereris refugam vino dapibusque poësin?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phoebum virides gestasse corymbos, 15

Atque hederam lauro præposuisse fuæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euce

Mista Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris :

Non illic epulæ, non fata vitis erat;
Quid nisi vina, rofafque racemiferumque Lyæum

Cantayit brevibus Tëia Musa modis?
Pindaricosque inflat numeros Teumefius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum; Dum gravis everso currus crepat axe supinus, 25

Et volat Eleo pulvere fuscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho

Dulce canit Glyceran, favicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu Mentis alit vires, ingeniumque fovet.

30 Massica foecundam despumant pocula venam,

Fundis & ex ipfo condita metra cado.
Addimus his artes, fusunique per intima Phoebum

Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te 35

Numine composito tres peperiffe Deos. Nunc quoque

Threffa tibi cælato barbitos auro Infonat argutâ molliter icta manu;

Auditurque

Auditurque chelys fufpenfa tapetia circum,
Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.

40 Tlla tuas faltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi dum pfallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora serpere Phoebum, 45

Quale repentinus permeat ossa calor,
Perque puellares oculos digitumque fonantem

Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque Elegia levis multorum cura Deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos; 50 Liber adeft elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpureâ matre tenellus Amor. Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpius & veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, & adulto sub Jove cælum, 55

Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superûen consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè Samii pro more magistri

Vivat, & innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque è puro pocula fonte bibat,
Additur huic scelerisque vacans, & cafta juventus,

Et rigidi inores, & fine labe manus.
Qualis veste nitens sacrâ, & lustralibus undis 65

Surgis ad infensos augur iture Deos. Hoc ritu vixiffe ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,

[ocr errors]

70

Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon edomitis fola per antra feris; Sic dapis exiguus, fic rivi potor Homerus Dulichium vexit

per freta longa virum, Et per

monstrificam Perfeiæ Phæbados aulam, Et vada fæmineis insidiosa sonis, Perque tuas rex ime domos, ubi fanguine nigro 75

Dicitur umbrarum detinuiffe greges.
Diis etenim facer est vates, divûmque facerdos,

Spirat & occultum pectus, & ora Jovem.
At tu siquid agam fcitabere (fi modò faltem
Esse putas tanti noscere fiquid agam)

80 Paciferum canimus coelefti femine regem,

Faustaque sacratis sæcula pacta libris, Vagitumque Dei, & ftabulantem paupere tecto

Qui suprema suo cum patre regna colit, Stelliparumque polum, modulantefque æthere turmas,

Et fubitò elisos ad sua fana Deos.
Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,

Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,

Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris. 90

ELEGIA SEPTIMA, Anno Ætatis 19. NONDUM blanda tuas leges Amathufia nôram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, fagittas,

Atque tuum [previ maxime numen Amor. Tu puer imbelles dixi transfige columbas, Conveniunt tenero mollia bella duci.

Aut

S

[ocr errors]

20

Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,

Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?

Non valet in fortes ifta pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras

Promptior) & duplici jam ferus igne calet. Ver erat, & fummæ radians per

culmina villa Attulerat primam lux tibi, Maie, diem: At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem, 15

Nec matutinum fuftinuere jubar.
Aftat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,

Prodidit aftantem mota pharetra Deum:
Prodidit & facies, & dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum & Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iraś, sed & has decuiffe putares,

Addideratque truces, nec fine felle minas. Et miser exemplo sapuisses tutiùs, inquit,

Nunc mea quid poffit dextera testis eris. Inter & expertos vires numerabere noftras,

Et faciam vero per tua damna fidem. Ipfe ego fi nescis ftrato Pythone fuperbum

Edomui Phæbum, cessit & ille mihi; Et quoties meminit Peneidos, ipfe fatetur

Certiùs & graviùs tela nocere mea. Me nequit adductum curvare peritiùs arcum, 35 Qui poft terga folet vincere Parthus

eques :

Cydoniusque

29

30

« PreviousContinue »