Page images
PDF
EPUB

sissetque bello provincia, ni Quadratus Syriæ rector subTenisset".

Nec diu adversus Judæos qui in necem militum proruperant, dubitatum, quin capite poenas luerent: Cumanus et Felix cunctationem afferebant, quia Claudius causis rebellionis auditis, jus statuendi etiam de procuratoribus illi dederat. Sed Quadratus Felicem (utpote Pallantis, qui Romæ omnia tum poterat, fratrem) inter judices ostentavit, receptum in tribunal, quo studia accusantium deterrerentur: et flagitiorum quæ duo deliquerant, unus Cumanus damnatus; et quies provinciæ reddita est".

Agrestium Cilicum nationes, quibus Clitarum cognomentum, Trosobore (sive Atosoboro) duce, montes asperos castris cepere: atque inde decursu in litora aut urbes, vim cultoribus ac oppidanis, ac plerumque in mercatores ac navicularios audebant. Obsessaque civitas Anemuriensis, et missi e Syria in subsidium equites cum præfecto Curtio Severo turbantur: quod duri circum loci, peditibusque ad pugnam idonei, equestre prælium haud patiebantur. Dein rex ejus oræ Antiochus, blandimentis adversus plebem, fraude in ducem, quum barbarorum copias dissociasset, Trosobore paucisque primoribus interfectis, cæteros clementia composuit".

Petrus apostolus Antiochiam veniens, cum Gentilibus fidelibus edebat et familiariter conversabatur. Verum quum Hierosolymis eo venissent a Jacobo fratres Judæi nonnulli, eorum offensionem metuens, a Gentilibus subduxit se. Cujus exemplum secuti sunt et reliqui ecclesiæ Antiochenæ Judæi: adeo ut Barnabas quoque simul abriperetur eorum simulatione. Eam præposteram simulationem, libertati evangelicæ contrariam, non ferens Paulus, Petro in os restitit, ejusque timiditatem coram omnibus acriter coarguit.

4056. Quadratus in Samariam veniens, cum jussisset reos causam suam dicere, comperit Samaritanorum culpa tumultum primum excitatum fuisse. Cæsaream vero pro

Tacit. ann. lib. 12. cap. 54.
Tacit. ann. lib. 12. cap. 55.

a Id. ibid.

Galat. cap. 2. ver. 11-14.

cedens, cognito quod Judæorum quidam res novas moliti essent, in crucem egit quos Cumanus vivos ceperat et vinctos ibi reliquerat. Inde profectus in vicum Lyddam instar urbis amplum, sedens pro tribunali, iterum Samaritanorum causam audiens, didicit e quodam Samarita, Dortum Judæorum primatem cum aliis quatuor sociis Judæos ad defectionem solicitasse: quos ille affecit supplicio. Et Judæorum octodecim viros, quos cognovit pugnæ fuisse participes, securi percussitd.

Duos principes sacerdotum, Jonatham et Ananiam, ejusque filium Ananum, et nonnullos alios Judæos nobiles, Quadratus ad Cæsarem misit: similiterque Samaritanorum nobilissimos quosque. Præcepit etiam Cumano procuratori, et Celeri tribuno, Romam navigare reddituros Claudio rationem eorum quæ in regione gesserante.

His ita compositis, Quadratus veritus ne novum aliquid Judæi molirentur, Lydda ascendit Hierosolyma: ubi pacata invenit omnia, populumque occupatum patrio azymorum festo, et operantem sacrificiis. Credens igitur nihil novaturos, reliquit agentes festa, et Antiochiam repetiit'.

Cumanus et Samaritæ Romam missi statuta die causam suam jussi sunt dicere. Comparaverant autem sibi favorem libertorum et amicorum Cæsaris : quorum opera vicissent adversarios Judæos, nisi Agrippa junior tum Romæ degens, et Judæorum primores premi favore potentum videns, multis precibus obtinuisset ab Agrippina uxore Claudii, ut marito persuaderet legitime causam cognoscere, et in deprehensos tumultus authores justam proferre sententiam. Claudius igitur his precibus præmollitus, auditis partibus, ut comperit a Samaritanis factum tumultus principium, eos qui tum ad judicium venerant supplicio tradidit. Cumanum mulctavit exilio. Celerem vero tribunum vinctum Hierosolymam mittens, Judæis ad supplicium tradidit; ut per urbem tractus capite cæderetur.

Joseph. lib. 2. belll, cap. 11. кɛp. ka. et lib. 20. antiquit. cap. 5. e Joseph. lib. 2. belli, cap. 11. Kɛp. Kα. et lib. 20. antiquit. cap. 5. Joseph. lib. 2. belli, cap. 11. Kεp. Kα. et lib. 20. antiquit. cap. 5. Joseph. lib. 2. belli, cap. 11. Kεp. Kα. et lib. 20. antiquit. cap. 5.

Procuratorem deinde in Judæam destinavit Claudium Felicem, fratrem Pallantis, qui eam provinciam, una cum Samaria et Galilæa administrareth; quod precibus suis Jonathas summus pontifex a Cæsare obtinuit. Claudium ex libertis suis "Felicem cohortibus et alis, provinciæque Judææ præposuisse, trium reginarum maritum;" scribit Suetonius; quem et "Judææ impositum, cuncta malefacta sibi impunia ratum futura, tanta potentia subnixo," scribit Tacitus': in quinto etiam historiarum suarum libro de tyrannico illius in Judæa regimine amplius addens: "Antonius Felix per omnem sævitiam ac libidinem jus regium servili ingenio exercuit, Drusilla Cleopatræ et Antonii nepte in matrimonium accepta: ut ejusdem Antonii Felix progener, Claudius nepos esset."

Quum rex Agrippa junior per quadriennium præfuisset Chalcidi, Claudius post exactum imperii annum duodecimum ea illi ablata, in majus eum regnum transtulit. Philippi tetrarchia ei donata, Batanæa videlicet et Gaulanitide, simul cum Trachonitide; adjuncta etiam Abila Lysaniæ tetrarchia, quam Varus rexerat".

His donationibus a Cæsare ornatus juvenis collocavit Azizo Emessenorum regi circumciso sororem Drusillam. Epiphanes enim Antiochi Commagenorum regis filius recusavit ejus nuptias, quod mutata sententia Judæorum religionem amplecti nollet, ut erat pollicitus puellæ parentibus: Mariammem quoque matrimonio conjunxit Julio Archelao Chelciæ filio, cui ab Agrippa patre jam ante desponsata fuerat.

Josephus Matthiæ filius Bani cujusdam institutum imitari cœpit; qui in solitudine vivens, amictum sibi parabat ex arboribus, et sponte provenientibus alimentis utebatur, crebrisque ob continentiam nocte ac die lavacris frigidis : atque in ejus contubernio tres annos exegit.

Joseph. lib. 2. belli, cap. 11. Kɛp. кa. et lib. 20. antiquit. cap. 5. 1 Joseph. lib. 20. antiquit. cap. 6.

In Claudio, cap. 28.

m Cap. 9.

1 Annal. lib. 12. cap. 54.

Joseph. lib. 20. antiqu. cap. 5. cum lib. 2. belli, cap. 11. KɛO, KA.

[ocr errors][merged small][merged small]

Nero, causa Iliensium suscepta, Romanum Troja demissum, et Juliæ stirpis authorem Æneam, aliaque haud procul fabulis vetera facunde exsecutus, impetravit ut Ilienses omni publico munere solverentur. Claudiusque illis, quasi Romanæ gentis authoribus, tributa in perpetuum remisit: recitata vetere epistola Græca senatus populique Romani, Seleuco regi amicitiam et societatem ita demum pollicentis, si consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunes præstitisset'.

Rhodiis quoque, ob pœnitentiam veterum delictorum, libertatem Claudius reddidit; ademptam sæpe aut firmatam, prout bellis externis meruerant, aut domi seditione deliquerant. Pro Rhodiis vero atque Iliensibus Neronem Græce apud patrem consulem, Claudium videlicet ante biennium postremum suum consulatum gerentem, verba fecisse, scribit Suetonius*.

Tributum Apamiensibus terræ motu convulsis in quinquennium a Claudio est remissum".

Retulit dein Claudius de immunitate Cois tribuenda: multaque super antiquitate eorum memoravit. Argivos vel cum Latonæ parente (Cao, a quo insulæ nomen datum) vetustissimos insulæ cultores: mox adventu Æsculapii artem medendi illatam, maximeque inter posteros celebrem fuisse; nomina singulorum referens, et quibus quisque ætatibus viguissent. Quin etiam dixit Xenophontem, Coum medicum, cujus scientia ipse uteretur, eadem familia ortum: precibusque ejus dandum, ut omni tributo vacui in posterum Coi, sacram et tantum Dei ministram insulam colerent*.

Quum Barnabam sollicitaret Paulus, ut ecclesias simul inviserent in quibus evangelium annunciavissent, consulebat Barnabas ut Johannem Marcum secum assumerent. Contra vero censebat Paulus, non esse assumendum eum, qui ab ipsis abscessisset ex Pamphylia3, nec eorum comes in illo opere fuisset. Unde ægre ferente Barnaba, conso

4 Tacit. ann. lib. 12. cap. 58.

Sueton. in Claudio, cap. 25.

Sueton. in Claudio, cap.25. et Tacit. ann. lib. 12. cap. 58.

In Nerone, cap. 7.

Tacit. ann. lib. 12. cap. 61.

"Tacit. ann. lib. 12. cap. 58.

Act. cap. 13. ver. 13.

brino suo eam infamiæ notam inurendam, tanta inter eos orta est contentio, ut alter ab altero discederet. Et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigavit in Cyprum, patriam suam. Paulus vero allecto Sila, commendatus gratiæ Dei a fratribus, peragravit Syriam ac Ciliciam, confirmans ecclesias2,

Veniens Paulus Derben et Lystram, inter discipulos offendit ibi Timotheum, natum patre quidem Græco sive Gentili, matre vero Judæa fideli Eunice: cui omnes qui Lystris erant et Iconii fratres bonum perhibebant testimonium. Eum secum assumpturus Paulus, quo Judæos magis lucrifaceret, prius circumcidendum curavit.

Paulus et Silas, prout pertransibant urbes, tradebant eis observanda illa quæ decreta fuerant ab apostolis et presbyteris qui erant Hierosolymis. Et ecclesiæ confirmabantur fide, et numero augebantur quotidie".

Phrygia deinde peragrata et Galatica regione; prohibiti a Spiritu Sancto prædicare verbum Dei in Asia, quum venissent in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: sed non permittente eos ire Spiritu, a Mysia descenderunt Troadem. Ibi in somnis Paulo adstare visus est vir quidam Macedo, dicens: "Transiens in Macedoniam succurre nobis."

Ut visum hoc ille vidit, "statim studuimus abire in Macedoniam; certi facti quod vocasset nos Dominus ad evangelizandum eis:" inquit Lucas, qui hic et deinceps de Paulo et ejus comitibus in prima persona loquens, cum hactenus de eis in tertia locutus fuisset, ab hoc tempore comitem se Paulo in prædicatione evangelii adjunctum fuisse satis indicat.

4057. Paulus et Silas, cum Luca et Timotheo, provecti Troade, recto cursu Samothracem venerunt, et sequente die Neapolim, atque illinc Philippos; quæ primaria ejus tractus Macedoniæ urbs erat, et juris Italici colonia: commoratique sunt in ea urbe aliquot dies".

Coloss. cap. 4. ver. 10.
a Act. cap. 16. ver. 1, 2, 3.
Act. cap. 16. ver. 6-9.
Act. cap. 16. ver. 11. 12.

Act. cap. 15. ver. 36-41.

b Ib. ver. 4, 5.

d Id. ibid. ver. 10.

« PreviousContinue »