Page images
PDF
EPUB

66

.ctatione non fuit." Verum mentem suam satis explicavit idem ipse Deus quum patribus illis daturum se dixit" terram Chanaanis, terram peregrinationum ipsorum, in qua peregrinabantur." Quomodo et Isaac filio Jacobo optavit," Ut hæreditario jure possideret terram peregrinationum suarum quam Deus dedit Abrahamo." Similiterque de Jacobo et Esauo legimus, quum utrumque, ob armentorum multitudinem, terra peregrinationum ipsorum capere non posset, Esauum quidem, sive Edomum, cum tota sua familia in monte Seir habitavisse, quæ regio deinceps terra possessionis Edomæorum fuerit habita; Jacobum vero habitavisse "in" terra peregrinationis patris sui, in terra Chanaan;" quæ in Chananæorum respectu possessionis et KTσeos, ita et Jacobia et reliquorum Hebræorum terra fuit, respectu incolatus et maрouknowç. Quamobrem et apostolus in Hebr. cap. XI. ver. 8. scribens. “ Πίστει καλούμενος ̓Αβραὰμ ὑπήκουσεν ἐξελθεῖν εἰς τὸν τό που ὃν ἤμελλε λαβεῖν εἰς κληρονομίαν. Per fidem vocatus Abraham auscultavit, ut exiret ad locum illum quem accepturus erat in hæreditatem:" cum illo tamen “jure ad rem suo tempore possidendam," consistere potuisse præsentem" peregrinationem in terra aliena,” statim ostendit; in versu proxime sequente de eodem subjiciens: “ πίστει παρώκησεν εἰς τὴν γὴν τῆς ἐπαγγελίας ὡς ἀλλοτρίαν ἐν σκηναῖς κατοικήσας μετὰ Ἰσαὰκ καὶ Ἰακὼβ τῶν συγκλη ρονόμων ἐπαγγελίας τῆς αὐτῆς. Per fidem peregrinatus est in terra promissionis ut aliena, in tabernaculis habitans cum Isaac et Jacob cohæredibus ejusdem promissionis." Ut dubitare nemini jam liceat, Isaac, et ejus posteris in Chananæa commorantibus, divini illa verba oraculi Abrahamo facti, convenire posse: “ ὅτι ἔσται τὸ σπέρμα αὐτοῦ παροικὸν ἐν γῇ ἀλλοτρίᾳ. Quod semen illius peregrinum futurum esset in terra aliena."

Sed et hoc præterea a Nicolao objicitur: "De illa terra loquitur duntaxat Deus, de qua post servitutem egressi

x Exod. cap. 6. ver. 4.

Gen. cap. 28. ver. 4.

Gen. cap. 36. ver. 7, 8. 43. et cap. 37. ver. 1.

a Genes. cap. 30. ver. 25.

b Ibid. cap. 40. ver. 15.

"ut

sunt cum magna substantia." Nos vero ut ex Ægypto, non e Chananæa, ita eos fuisse egressos, facile concedimus: ita quod pro confesso hic ab eo sumitur, de illa terra duntaxat loqui Deum, unde illi ita sunt egressi, plane pernegamus. Quod in Chananæam deinde illi tendebant, ex illis oraculi verbis probat: "Generatione autem quarta revertentur HUC:" concluditque," ut egressum ab ingressu, profectionem a reditu, sic Ægyptum (non eorum terram) a Chananæa (eorum terra) distingui." Atqui status peregrinationis seminis Abrahæ hic prædictus, a statu servitutis et afflictionis distinguendus primum fuerat, et prior ad Chananæam æque ac Ægyptum, posterior ad solam Ægypti terram referendus. Licet enim in posteriore hoc statu, "Egressum ab ingressu, profectionem a reditu, Ægyptum a Chananæa," distinguendam esse libenter agnoscamus: nihil tamen id obstat quo minus in priore, seminis "peregrinationi in terra non sua" Chananæam et Ægyptum conjunctim assignare valeamus.

Ad Achjoris denique Ammonitæ verba, de Hebræis in Ægypto per annos 400. tantopere multiplicatis, quæ ex libri Judithæ capite V. ver. 9. tam multis ab eo urgentur, breviter respondemus: in Græco non haberi, et a Chaldaico editore, ex loco Genes. cap. XV. minus attente considerato, fuisse adjecta; eodem modo quo a Josephod, iidem 400. annorum spatio vexati fuisse dicuntur, quos tamen in proxime insequente capitulo 215. tantum annorum moram ibi fecisse, idem ipse comperit. Vide apud Torniellum plura, ad annum mundi 2329. num. 17.

Et hactenus quidem Nicolaus pro Genebrardo suo strenue depugnavit: sed tandem illum deserens, ad Thaddai Duni castra transit, qui 400. annorum initium non a descensu Jacobi, sed a venditione et abductione Josephi in Ægyptorum, deducit: quo tempore promissionem illam Genes. cap. XXXV. ver. 11. 12. uterque

c Nicola. in Gen. cap. 20.

d Libro secundo Antiqu. cap. 5.

e Nicola. in Gen. cap. 24. et 3. sequent. Deinde peregrinat. filior. Isr. in Ægypto, grad. 21.

Jacobo factam fuisse affirmat; et consummatam fuisse promissionis confirmationem, a Paulo commemoratam existimat: "Ego sum Deus omnipotens: Cresce et multiplicare. Gens et cœtus gentium erit ex te: et reges e lumbis tuis egredientur. Et terram quam dedi Abrahamo et Isaaco, tibi dabo eam: et semini tuo post te dabo terram hanc." Verum hanc promissionem ante nativitatem Benjaminis dictam fuisse constat : quam ipsam aliquot annis venditione Josephi fuisse priorem, in capite decimo postea videbimus. Et si eo quo illi volunt tempore dicta ei fuisset; ad locum tamen apostoli nihil omnino facerent, quæ de promissione, non Jacobo, sed Abrahamo edita, locutum fuisse constat. Tichonius Donatista, in 'regula quinta, annorum illorum 430. exordium a regno, ut ille appellat, sive proregia dignitate Josephi arcessit: cujus annis 80. exactis, servitutem et afflictionem Israelitarum cœpisse putat, et per 350. annos duravisse; quos Deus synecdochice 400. dixerit. Sed quia tam hæc quam Thaddai Duni opinio, iisdem quibus illa Genebrardi refellitur argumentis; ulteriore utriusque examine lectorem fatigare noluimus.

e Genes. cap. 15. ver. 13.

END OF THE ELEVENTH VOLUME.

« PreviousContinue »